monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 2, 36, 12
Puto problema dissolutum: quod si displicet, ad compendium veniam, et dicam in hebraeo non esse diversum. Aquila namque qui non contentiosius, ut quidam putant, sed studiosius verbum interpretatur ad verbum, in eo loco ubi Septuaginta posuerunt: 'Quinta autem generatione ascenderunt filii Israel de terra Aegypti' , ita transulit: Καὶ ἐνοπλισάμενοι ἀνέβησαν οἱ υἱοὶ Ἰσραήλ ἀπὸ τῆς γῆς Αἰγύπτου, id est, 'Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti.' Licet pro eo quod nos armati diximus, secundum graeci sermonis ambiguitatem, instructi, sive muniti, propter supellectilem, qua Aegyptios spoliaverunt, possit intelligi.